Furere tibi Empedocles uidetur, at mihi dignissimum rebus eis, de quibus loquitur, sonum fundere. Num ergo is excaecat nos aut orbat sensibus, si parum magnam uim censet in eis esse ad ea, quae sub eos subiecta sunt, iudicanda? Parmenides, Xenophanes, minus bonis quamquam uersibus, sed tamen illi uersibus increpant eorum adrogantiam quasi irati, qui, cum sciri nihil possit, audeant se scire dicere. Et ab eis aiebas remouendum Socraten et Platonem. Cur? An de ullis certius possum dicere? Vixisse cum eis equidem uideor: ita multi sermones perscripti sunt, e quibus dubitari non possit quin Socrati nihil sit uisum sciri posse. Excepit unum tantum, 'scire se nihil se scire', nihil amplius. Quid dicam de Platone? Qui certe tam multis libris haec persecutus non esset, nisi probauisset. Ironiam enim alterius, perpetuam praesertim, nulla fuit ratio persequi.

Accessibility