Aelian on Ostriches
A note to Pseudodoxia Epidemica, Book III, chapter 16

From Aeliani de natura animalium libri XVII, XIV.vii. In the translation after Gesner , from the Jacobs edition of 1832, p. 203:

VII. De magna struthione haec etiam quis dixerit. In ejus ventre a sordibus expurgato lapides inveniuntur, quos haec posteaquam devoravit, in omaso prope reticulum diu adservatos concoquit; ii sane ad efficiendam oculorum medicinam salutares sunt: atque illius adeps et nervi auxilium et salutem nervis hominum adferunt. Eadem in cursuu deficiens lassitudine comprehenditur ab equitibus; etenim in orbem currit exterius, verum equites interiore et breviore orbe circumacti currendo tandem defessam adsequuntur. Ad hunc etiam modum capitur: Pedibus sane nidum ex sabulo architectans in solo humilem construit, cujus medium cavum est, labra ambientia alte exaggerat, ac tanquam muro circummunit, ne per labra defluens aqua pluvia in nidum influat, et pullos etiamnum teneros alluat. Amplius quidem octoginta ova ex sese parit, non tamen uno eodemque tempore ex ovis pullos excludit, sed ex his partim jam in lucem proferuntur, partim intra ova informantur, partim etiam foventur. Cum autem ipsam sic incubantem vir hujus venationis bene peritus animadverterit, peracuta hastilia mucronibus e ferro sursum erectis et resplendentibus circa nidum defigit; et alicubi prope in occulto latens ex insidiis rei eventum avide expectat. Struthio vero pullos suos vehementer amans, et eorum consortii quam maxime avida, a pastu revertitur; ac nimirum priusquam in nidum introeat, huc illuc versans oculos circumspectat, quod metuat ne quis ipsam speculetur; deinde ardentissimo pullorum studio victa, [et tanquam oestro percita], etsi ferrum splendescit, ita tamen alis, tanquam velis expansis, continuo cursu [et cum stridore] fertur, et intra nidum se recipit, et miserrime quidem; nam cuspidato ferro implicata et transfixa moritur. Venator vero id anmadvertens, simul cum matre pullos capit.


James Eason

Accessibility